FORES, a FORO

FORES, a FORO
FORES, a FORO
an quia foras aperiebantur, Serv. Priscorum enim aedes Fores habuêrunt, quae exterius atqueve in viam explicarentur: proin, non extrorsum solum annulum fer reum vel aeneum habuêrunt, Corvum sive Cornicem Iulio Polluci dictum, ut ex Plauto discimus; Sed et introrsus, quo pulsatis interius, antequam aperirentur, foribus, qui ante aedes in via constitisent, aut illac pertransirent, sibi caverent. Inde apud Terent. non semel legas, egrediente aliquo ex aedibus, Fores obstrepuisse, vide Ant. Muret. Var. l. 1. c. 17. Quamquam et cardinibus aeneis, qui aperiendis foribus stridebant, iuxta illud Virg. l. 1. Aen. 453.
——— Foribus cardo stridebat ahenis,
strepitus ille ab aliis ascribitur. Consuevêre autem huiusmodi annuli seu marculi introrsus appendi eorum civium foribus, quibus privatâ lege concessum erat, ut Fores ostiis aperiendis sic in viam panderentur: Vide Plutarch. in Publicola, et Aristot. inmagnis Oeconomicis. Postea, quia sordidum videbatur appenso ut olim marculo eas pulsare exterius, Ianitores, Ianitrices ac Ostiarii adhibiti sunt: hodie vero hac religione soluti, marculos rursus in usum recepimus, praeclare nobiscum actum censentes, si Ostiarium alere non sit necesse. Introrsum quoque aedium Forbus tintinnabula appenduntur, quae idem, quod marculi olim, monent etc. Hier. Magius l. de Tintinnabulis c. 19. Vide supra in phrasi, Aperiri foris, et infra ubi de Ostii apertura: uti de Foribus aedium, interiorumque conclavium muniendi seris pessulisque, signaculis insuper firmandi, ratione apud Vett. usitatâ, hîc passim, in vocibus Balanagra, Balanus, Clavis, Claustrum, Claxendix, Foramen, Obex, Pessulum, Sera, etc. de Foribus item Cancellatis, seu Reticulatis, Duplicibus, quas Δικλῖδας dixêre Graeci, Quadruplicibus, quas Δίθυρα, Valvatis etc. suo loco. Addam hîc saltem, Gynaeceorum inprimis apud Graecos sigillo et pessulo a maritis obfirmari consuevisse, uti queritur illa apud Aristoph. Thesmophor.
Εἶτα διὰ τοῦτο ταῖς γυναικωνίτισιν
Σφραλίδας ἐπιβάλλουσιν ἥδη καὶ μοχλοὺς,
Τηροῦντας ἡμᾶς, καὶ προσέτι Μολοττικοὺς
Τρέφουσι μορμολύκεια τοῖςμοιχοῖς κύνας.
De quo more etiam Menander, apud Stobaeum, irridens eos, qui tam arcte uxores observent:
Ο῞ςις δὲ μοχλοῖς καὶ διὰ σφραγισμάτων
Σώζει δάμαρτα, καὶ ἀνδρὶ δὴ δοκῶν σοφὸς,
Μάταιός ἐςὶ, καὶ φρονῶν οὐδὲν φρονει etc.
Vide Ioh. Kirchmann. de Ann. c. 10. et supra in hac voce. Constat autem apud Gentiles praefuisse iis varios Deos, Forculum, vide supra: Limentinum, qui limini praeerat: Cardeam, seu Carneam, cui cardinis cura erat commissa: Ianum, qui omnibus domus ianuis praefectus erat. Cui cum ante focos aras Graeci, haud procul a foribus, statuerent, Macrob. auctore, hinc in antiquis monumentis homines recensentur, a Iano primo Palatino, a Iano medio, a Iano ab atrio, et in genere a Iano dicti, qui a Ianitoribus proximi ministri fuêre. Sed de his vide infra in voce Ianua, Ianus, Ostiarius etc. Praeter hos vero et Solem in foribus memorat Arnob. adv. Gentes l. 6. qui inde Προς ατήριος dicebatur. Sophocles Electra,
Κλύοις ἄν ἤδη Φοῖβε προςατήριε
Κεκρυμμένην μου βάξιν.
Ubi Scholiastes προςατήριε, ait ὅτι πρὸ τῶ θυρῶν ἵδρυται. Item Θυραῖος Tertullian. de Idolol. Etiam apud Graecos Apollinem Θυραῖον, et Antelios daemonas ostiorum praesides legimus. Προπύλαιος quoqueve quo epitheto Apollinem insignit Aristides Hymno in Minervam. Vide etiam supra Anthelii, it. Apollo. Nec urae Deûm Fores commisisse contenti, Fores valvasqueve Numinum Religiose venerabantur, false notati B. Augustin. de Civ. Dei l. 4. c. 8. Unde successu temporis nata superstitio, Fores fanorum, nominibus Divorum ascriptis, velut consecrandi; de qua Iamblichum videre est, Pythag. l. 1. c. 2. ubi, inter alia, Mnesarchum e Syria in ins. Samum reducem ibi Templum Apollini erexisse, cum Inscr. ΠΥΘΙΟΥ, memorat: more ad Chtistianos inde delato, quos ianuas Templorum picturis ornasse, discimus ex facto Epiphanii, id improbantis, relato a B. Hieronym. Ep. 60. Hinc. Foribus aedium sacrarum caput illidendi, magna in clamitate, mos, notatus Casaub. ad Suet. ubi de Aug. post acceptum de clade Variana nuntium. c. 23. Adeo inquit, consternatum ferunt, ut per continuos menses barbâ capilloque summisso, caput interdum foribus illideret etc. Aliquid enim religionis facto huic infuisse iudicat, et ad fores aedium sacrarum transfert. Quemadmodum apud Tibull. legimus, l. 1. Eleg. 5. v. 41. et seqq.
Non ego tellurem genibus perrepere fupplex,
Et miserum sancto tundere poste caput:
Non ego, si merui, dubitem procumbere templis,
Et dare sacratis oscula luminiubs.
Nempe putabant miseri, hac sui iniuriâ leniri Deûm iram, uti Cic. docet 3. Tuscul. ex qua opinione multa fluxêrunt in veteres ritus. Sed Suet. verba et Flor. et Orop. simpliciter accepêrunt, et parietem pro foribus ambo posuêrunt. Occurrunt autem saepe istiusmodi detestabilia genera lugendi, uti idem Cic. ibid. vocat, qua de re infra. Interim non omnibus Deorum Fanis suae fores, uti nec parietes omnibus erant. Meminit namqueve Paus. in Atticis Iunonis Templi οὐ θύρας ἔχοντος, foribus carentis, in via a Phalero Athenas deducente. Cuiusmodi templorum latera aut circuitus nullibi clausus, sed columnarum interstitiis ita tantum distincta erant, ut ostii loco intercolumnium circumquaque quodlibet pariter haberetur; maxime in systolis et diastolis. Vide Ioh. Selden. de Synedriis l. 3. c. 16. §. 2. Quibus vero erant, iis porro plerumqueve non nisi a Foribus luemen, unde magna illis obscuritas, venerationi conciliandae utilis credita. Nec celebriores apud priscos Fores fuêre foribus templi Iani, quas
——— Sanguinei magna ostia belli,
Val. Flace. vocat Argon. l. 5. Duae autem fuêre, Virg. Aen. l. 7. quibus reseratis, bello omnia fervere: clausis, quod tribus tantum ab U. C. vicibus contigit, pax alma mundo allucere solita est. Thom. Dempster. Paralip. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 3. Sed de iis plura infra, in voce Ianua. Uti autem Fores suas Numinibus, et
Numinum ipsorummet, sacras habuêre Gentiles, sic celebritate aliquâ iubente, ut aliâ quâdam ratione invitante suas alienasque floribus, corollis, luminibus, exornare soliti. Unde Tertullian. habemus declamantem adversus Christianorum illos, qui Gentilium more laureis postes suos exornabant, de Idolis c. 16. ubi exemplum iudicii divini in quendam recitat, cuius ipso absente atque inscio, servi postes coronaverant, additqueve: At luceant opera vestra; sed nunc lucent tabernae et ianuae nostrae: plures iam invenies Ethnicorum fores sine lucernis et laureis, quam Christianorum. Nuptiarum die Fores myrto, exsequiarum cupresso, iidem coronavêre, de quo ritu alibi. Sed et clientes patronorum, et amantes amicarum, et tenuiores potentiorum, Fores sertis redimere consuevêrunt; uti pluribus docet Car. Paschal. Coron. l. 2. c. 5. Etiam Triumphalium virorum fores laureatas fuisse, discimus ex Senec. ad Polyb. c. 35. Oratorum item, qui adversarios saepe superassent: horum enim ianuas palma coronatas, ait Lucian. Rhetor. Praec. Natali vero die, ut et atria festivâ laetitiâ invitante, lucernas iis appensas etiam dicemus infra; uticontra funebri indicio ad easdem piceam positam in voce Picea etc. Vide plura hanc in rem hîc passim, inprimis ubi de Coronis, Arecone, Floribus, Mazuzis, Postibus; Rhamme, Suggrundatis, alibiqueve: uti de statione pauperum in Eccl. Christ. ad fores Templorum, infra in voce Pauperes.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • foro (1) — {{hw}}{{foro (1)}{{/hw}}s. m. 1 Buco, apertura. 2 (anat.) Orifizio | Foro di Monro, attraverso cui i ventricoli laterali del cervello comunicano con quello medio. ETIMOLOGIA: da forare. foro (2) {{hw}}{{foro (2)}{{/hw}}s. m. 1 Piazza monumentale… …   Enciclopedia di italiano

  • Thür — 1. A breite Thür herein ün a schmale heraus. (Jüd. deutsch. Warschau.) Von anscheinend lockenden Geschäften, die uns später viel Sorge machen. 2. An der Thür des vollen Gewölbes drängen sich Freunde und Verwandte, aber die kalte Küche ist leer. 3 …   Deutsches Sprichwörter-Lexikon

  • JANUS — I. JANUS antiquissimus Italiae Rex, A. M. 2722. ante adventum Aeneae A. 150. Fil. Apollinis ex Creusa, Erechthei filia, a Xipheo huius marito adoptatus, quibusdam dicitur. Hic cum ingenti classe in Italiam venit, et Saturnum a Iove fil. Cretâ… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • STATUA — I. STATUA in Ecclesia Romana vocatur imago Haeretici absentis fugitivi, de quo supra diximus. Postquam enim contra talem sententia lata est, ne frustra penitus, id factum videatur, coram omni populo publicari solet, et imago absentis seu Statua… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MARS — Deus belli ab antiquis creditus, dictus Varroni l. 4. de LL. quod maribus in bello praesit, aut certe a Sabina dictione Mamers, quô nomine illi Martem dicebant. A Poetis Mavors dicitur per epenthesin. Iovis ac Iunonis silius fuisse singitur, vel …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PALMA — I. PALMA Consul sub Hadriano, seu A. Cornelius Palma, ingegrô nomine, fuit Consul II. ordinarius eôdem annô, quô inter suffectos Hadrianus, postea huius iussu una cum Celso seu L. Publilio Celso, hadriani in illo suo Consulatu collega, occisus,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • REUS — Actori oppositus est. Postquam enim privatus civis, qui privati nomen deferre in animo habuit, eum in Ius vocavit, et Praetorem in Foro adiens, dicendi potestate acceptâ, postulavit, ut sibi nomen eius deferre liceret, re impetratâ, nomen detulit …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Janus — For other uses, see Janus (disambiguation). Bifrons redirects here. For other uses, see Bifrons (disambiguation). A statue representing Janus Bifrons in the Vatican Museums In ancient Roman religion and mythology, Janus is the god of beginnings… …   Wikipedia

  • ARABIA — I. ARABIA Asiae regio, Africae proxima, cuius longitudo a mari Mediterraneo in confiniis Aegypti, usque ad initium sinus Persici et promontorium Corodamum, latitudo inter Persicum Arabicumque sinus intercipitur. Habet ab Ortu montes, qui illam a… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HORTVS — ex Graeco χόρτος villa Veteribus dicebatur. Plin. l. 19. c. 4. in XII. tabulis legum nostrarum nusquam nominatur, villa semper in significatione ea hortus: in horti vero heredium: quam rem comitata est et religio quaedam, hortosque et fores… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”